Stetit et manus extendit super omnem hominum infirmitatem et dolores.
Odysseia per artium saecula navigavit ut nullus nisi Metamorphoses liber.
Dic mihi, Musa, virum versutum, qui valde erravit, postquam Troiae sacram arcem evertit.
Haec translatio a Kurt Steinmann curata - non enim est conversio vel interpretatio - omnes priores superat.
Principium libri et finis egregius, mediae autem partes loquaces, cum religionis argumenta relinquant.
Hac umbra, ut dicunt, pulmonis et umbra in meam recidit existentiam.
Hic est finis libri egregii: Non me paenitet, mecum quodam modo convenio. Mea vita quoque est vita.
Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis immortalibus et opem et gratiam sustulit.
Video, quamvis non audeam de hoc cogitare usque ad finem, quae omnia tibi parcantur et igitur nobis.
Maxime illi placebat sedere in vento in fine silvarum, in vento mundi, ut eum baptizavit. Amici illum nominarunt sedentem, qui vento est expositum.
πάντων κτημάτων κράτιστον ἄν εἴη φίλος σαφὴς καὶ αγαθός
Ozzy novit, quid a se exspectetur. Virtutes ostendat, taciturne sedeat, attentus sit.
Disciplina linguae Latinae flos fuit orchideae mirabili modo firmus.
Saepe ventus flatusque vel anima vel spiritus anhelitusque aut flamen per librum spirat.
Frustra artium peritus petit a caupone clavem, ut ecclesiam Sancti Georgii possit visitare. Dum diu domus domini sermonibus impeditur, tandem addormit.
Quotiens velum ventulum tumefaciebat aut super institutum nubes crassabant aut ignes e caelis micabant, Victor ibat ad fenestram.
Hoc modo fabulae sunt scribendae. Stefan Kutzenberger catalogum creavit viventium plenum artis ac veritatis.
Fabula placet, molestat lingua, nimis saepe utitur Tove Ditlevsen comparationibus.
Cui Brigantium, ei et fabula placet feminae inter lacum et urbem, museum et theatrum, montes et colles, familiam et amicos versantis et vitam veram quaerentis. Libri ab Eva Schmidt scripti saepius mihi sint legendi!
Severinus Odovacari: vade, inquit, ad Italiam vade vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus.
Jon Fosse, cum heroem Jatgeir acum filumque praestinantem describit, Thomas Bernhard adaequat. Liber eminens!
Has legat fabulas, qui navem conscendit illius scriptoris optimi!
Hic liber certe probat scriptorem Ladislaudem Krasznahorkai esse dignum pretii Nobelis.
Vita monachi veri ficta. Talis liber doctus et Latinitate plenus hodie scribi vix possit. Placuit.
quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Quis novit Albertum Fabri. Mox pollicem legam sordidum.